- SABIS
- I.SABISCarmaniae fluv. Plinio loc. cit. Carmaniae urbs Ptolemaeo, in mediterraneo sita; ad fluvium cognominem, versus Occidentem ubi Carmania culta esse incipit vineis et arvis. Inde populi Sabae, quos in ora maritima Carmaniae ponit Dionysius.Πρῶτα Σάβαι μετέπειτα Παςαργάδαι ----Primum Sabaei, post hos Pasargadae ---Vide Salmas. ad Solin. p. 1188.II.SABISfluv. est inter Belgas, Cameracenses et Nervios irrigans, quos trans illum consedisse, adventumque ibi Romanorum expectâsse una cum Atrebatibus et Veromanduis finitimis suis, scribit Caesar Commentar. l. 2. c. 16. Fortunato l. 7 Carm. dicitur Saba: Arnulfo Marchioni eius nominis primo Flandriae Comiti in literis suis, Savus: Aigrado Monacho iam ante 1000. annos. Sambra. Oritur in Teoracia silva et Osiacum Oisy, Castellionem, Landericiacum, Malbodium, Maubeuge, Fontanas, Castellum, Frigidum Montem, Fromont, Hammum, Monasterium Monstier, Floreffiam Abbatiae titulô illustrem locum attingit, atque in Mosam fluvium penes Condrusios, seu Mamurcium oppidum Leodiensium, Valesius habet, apud Namurcum, influit. Sambre Lessabaeo: Hinc pagus Sambrensis; vel Sambraeus nomen accepit. Item fluv. Carmaniae in sinum Persicum influens: Cuius ostia 100. mill. pass. a Persidis confinio. Plin. l. 6. c. 23.III.SABISfuit Deus apud Arabas, de quo Plinius l. 12. c. 14. de ture agens: Tus, inquit, collectum Sabotam camelis convehitur, portâ ad id patente, digredi via capitale leges fecêre: ibi decimas Deo, quem vocant Sabin, mensura, non pondere sacerdotes accipiunt.Hunc cum Sabzio et Sabo eundem facit G. Hornius, a Sufes, voce Punicâ, nominis originem arcessens, unde et Graecorum Σοφὸς derivat, Histor. Phil. l. 2. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.